Der Priester Uuichuas übergibt sein Eigentum zu Wang.
Datierung: 817 07 22
Hinc etiam omnes iustitiam utique tractantes aut exercentes veraciter agnoscant qualiter ego indignus et peccator presbiter Uuichuas ad Frigisingas propriam alodem meam donavi pro indulgentiam et remissionem facinorum meorum Quicquid proprie habere visus sum in loco nuncupante ad Uuagon, hoc ipsud per omnia et in omnibus tradidi atque obnixe ad domum sanctae Mariae firmavi, ut quicquid exinde agere voluissent potestatem in omnibus, sicut ab initio ibidem iaceret, funditus praeter aliqua pravatione vel detruncatione magnopere exercerent. Haec sunt nomina perscripta inexstinguibili stabilitate edita. Testes Liutpald comes. Engilhart. Sigiperht. Ampricho. Drudolt. Emicho. Petto. Regipald. Engilrih. Alprih et ceteri multi Hoc actum fuit sub ditione Hloduuuici imperatoris V. regni eius anno et in XI. kal. aug. indictione X. luna IIII