Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 376

Der Priester Sindihho erneuert und erweitert die Schenkung seines † Bruders, des Abtes Uuarmunt von Schliersee.
Datierung: 817 07 19
Ausstellungsort: Freising

RENOVATIO TRADITIONIS UUARMUNTI ABBATIS QUAM FECIT SINDIHO PRESBITER.

Constat enim cunctis in episcopio sanctae Mariae conversantibus, quia vir venerabilis Uuarmunt abbas in servitio domui sanctae Mariae seu defensorum huius sanctae sedis episcoporum usque ad finem vitae suae fideliter permansit. Adpropinquante autem fine vite eius omnia quae habuit tam in beneficiis quam propriis hereditatibus investiture iam dicte domus sanctae Mariae in manus pii pontificis Hittonis dimisit. Defuncto vero Uuarmunto abbate frater eius Sindiho cum magistris Johanne et Heriberto archipresbiteris seu aliis fratribus de monasterio Slerseo vocato venerunt ad pium patrem Hittonem episcopum, omnes pariter uno animo suppliciter deprecabant, ut isdem fratribus Sindicho praeesset cum gratia et misericordia pii pastoris Hittonis episcopi, si placuisset verae caritati et bone voluntati illius. Ipseque pius pontifex reminiscens fideli servitio bone memoriae Uuarmunti abbatis erga domum sanctae Mariae iam acto perdonavit ei beneficium quam iam dictus Uuarmunt abbas habuit, excepto uno loco ultra Renum flumine constitute, aliud vero quicquid Uuarmunt abbas in beneficium [habuit] iam dicto Sindihhone presbitero coram familiae sanctae Mariae ante eius altare congregata in servitio huius sanctae sedis commisit. Ipseque sepe dictus Sindihho presbiter statim coram cunctis ibidem congregatis accessit ad sanctum altare sanctae Mariae, renovavit pristinam traditionem Uuarmunti abbatis et omnia insimul coniunxit, suam propriam hereditatem vel adquisitionem pariterque et Uuarmunti adquisitionem; nihil enim extra dimisit, sed totum ex integro in altare sanctae Mariae posuit et firmiter tradidit ita dicendo, ut nullus heredum illorum ullam inquisitionem habere possit de ipsa traditione quam ipsi fideliter ad domum sanctum perfecerunt, sed pro redemptione animarum illorum ad hunc domum permaneat in perpetuum. Haec autem sunt testes: Uualho. Uuaninc. Ilprant. Arnolt. Reginhoh. Peto. Nidhart. Egolt. Fritilo. Tozzi. Actum est haec die consule quod fecit XIIII. kal. aug. anno gloriosi imperatoris Hludouuici IIII. indictione XI. Ego Tagibertus indignus presbiter conscripsi iussione Hittonis episcopi venerandi patris.