Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 378

Jannulo übergibt einen Wald im Haller Holz.
Datierung: 817 08 16

TRADITIO JANNULONI AD HALLE SILVAE PARS.

Sit quoque omnibus honorabilibus viris in Baiouuaria commorantibus declaratum qualiter quidam homo nomine Jannulo suam utique propriam silvam ad domum sanctae Mariae tradidit pro remedium animae suaeQuantumcumque eum silvis in portionem evenit, et genitor eius sibi reliquid in loco qui dicitur Hal, hoc quoque funditus ad praedictum domum beate Mariae in castro sito Frigisinga tradidit et firmavit et hanc traditionem in manus per wadium Deotmari nepoti suo commendavit, quatenus in altarem beatae Mariae constitueret vel etiam vestituram dimitteret et firmiter confirmaret Quod ita et fecit testibus istis Sigur. Cundhart. Uualho. Cammo. Reginhoh. Uuillapato. Reginperht. Kerperht. Uuicco. Marcho. Sigifolch. Engilhart ceterique multi Hoc actum in XVII. kal. septemb anno quidem imperii Hludouuici Cesaris IIII. indictione XL.