Der Edle Mezzi schenkt seinen Besitz zu Forst(Moos)innig.
Datierung: 817 04 10
Ausstellungsort: Freising
Divino nutu larga dei pietatis clementia conpunctus quidam nobilis vir nomine Mezzi quando deo adiuvante iturus erat ad Toronam, pro indulgentiam delictorum suorum venit quoque ad cenobium Tegarinuuac, ibidem commorante Hittone episcopo, et tradidit deo et sanctae dei genetrice necnon sancto et praeclaro confessore Christi Corbiniano propriam alodem in loco nominato Undeoinga in manus Hittonis episcopi. Si in ipso itinere vitam finiret, extimplo praeter ullam contradictionem ad Frigisensem sedem firmiter tenetur; nam etiam si rediret, in sua potestate haberet usque ad obitum suum tamen postea quicquid in supradicto loco habere videtur, omnia ex integro tuta et permanentia ad praefatam domum beatae Mariae perdurarent Reversus vero coepit diligentissime praecogitare, quod nulla altercatio inde non emergeret, et pervenit ante Hittonem episcopum et coram cunctam congregationem sanctae Mariae ad Frigisingas et renovavit priscam quam iam olim exibitam habuit traditionem, et iterum in altarem sanctae Mariae tradidit et stabilivit eisdem sermonibus sicut prius, quod de posteris nec de heredibus eius nullus hanc traditionem inmutare potuisset sed inconvulsum perstitisset testibus istis Sigiperht. Rumolt. Einhart. Emicho. Isangrim. Uuichart. Eparheri. Ellanperht. Irminheri. Diudolf. Lantpald. Reginhoh. Johan archipresbiter. Anno diaconus. Emicho et alii plerique Actum sub imperio Hluduuuici imperatoris anno IIII. in IIII. id. apr. indictione X