Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 375

Der Edle Emilo übergibt seinen Besitz zu Malching.
Datierung: 817 04 20
Ausstellungsort: Puch

TRADITIO EMILONIS AD MAHALEIHHINGA.

Dum multis incognitum non habetur, sed bene notum est qualiter quidam nobilis vir Emilo suam propriam scilicet hereditatem in loco Mahaleihhinga tradidit atque firmavit ad domum sanctae Mariae constructum in loco Frigisinga quicquid in supradicto loco legibus praesente tempore iure facultatis seu etiam adquisitionis habere videtur undecumque eum evenisset, hoc funditus per omnia et in omnibus ad memoratum domum beatae et intemeratae virginis Mariae perpetua stabilitate pro remedium et pro aeterna inter sanctos dei mereare partem confirmative ibidem coniunxit, nihil enim praetermittens excepto puerulo parvulo eo tenore, ut ille ipse et uxor sua quorum nomina inseruntur hic: Ellanrih, Anno, Magana illorum quilibet alteri superstis fuerit, ad suum usum et potestatem haberet emeliorare et ampliare post discessum vero ab hoc crepusculo quicquid ibi adtractum aut adquesitum inventum fuisset, firmiter ad notatum edem permaneret Haec sunt testes per aures tracti Alprih. Keio. Freso. Liutunc. Reginperht. Uueriant. Uuisurih. Reginhelm. Putilo. Amalo. Uualtrih. Kerhuuas. Nidhart. Ekkihart. Oadalrih. Hugi. Seliperht. Engilnot. Uuicperht. Actum est hoc in villa quod dicitur ad Poahhe sub die consule quod est XII. kal. mai indictione X. anno IIII. Hludouuici imperatoris imperii.