Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 373

a) Aogo und sein Sohn Engilperht übergeben ein Drittel ihres Eigentums zu Wang gegen Lehen ebenda und zu Thulbach. b) Der Priester Rihpald übergibt erkauften, Reginphert eigenen Besitz zu Walkerskirchen.
Datierung: 817 03 27

TRADITIO AGONI LAICI ET TRADITIO RIHPALDI PRESBITERI.

a) Vocante vel nuntiante divina gratia in multis variisque imminentibus periculis adpropinquantem mundi terminum, ut unusquisque de ima quae velut stercora evanescunt animum suum ad celestia mansura elevaret, quia unicuique incertus dies exitus sui consistit, quamobrem ego itaque Aogo et prolis meus Engilperht tradidimus ad domum beatae Mariae constructam in loco nominato Frigisinga ubi Hitto episcopus praeesse cernitur tertiam partem de rebus omnibus propriae alodis ad supradictum domum iure perpetuo deligavimus atque donavimus in pago nuncupante ad Uuangom, hoc est terris silvis campis pratis pascuis mancipias II et III. dimidium ut in evum inconvulsum perduraret Sed postea nostra fuit petitio et larga pietas praefati episcopi non denegavit ut ipsam rem quam ego et filius meus tradidimus nobis habere usque ad obitum nostrum licuisset Quod ita concessit et aliam rêm quam Uualtilo presbiter habuit eidem filio Aogoni nomine Engilperht feneravit in beneficium in loco qui dicitur Toalpach usitare et emeliorare eo tenore, ut post obitum illius una cum sua adquisitione quicquid ibidem adtractum emelioratumque repertum fuerit absque aliqua contradictione firmiter perstitisset ad domum sanctae Mariae Hoc actum fuit sub die consule quod est in VI. kal. apr indictione X. anno imperii Hloduuuici augusti IIII. Et haec sunt testes per aures tracti Liutpald comes. Fritilo. Kamanolf. Reginperht. Cundhart. Deotrih. Husinc. Cozrat. Ermanolt. Alpheri. Rihlant. Hungis. Otolf. Liutprant. Engilrih et alii plerique.

b) Eadem quoque hora Rihpald presbiter cum suo defensore nomine Deotrih promptus adfuit et tradiderunt communiter territorium ad supramemoratum domum quam pretio conparaverunt ad Reginperhto iacentem prope Uualdkeri ecclesia, similiter Reginpertus tradidit quicquid supra fuerat in eodem loco unde pecuniam non accepit perpetualiter ad praenotatum domum firmavit praesentibus ipsis suprascriptis testibus.