Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 372

Der Priester Liutprant erneuert die Schenkung seines Besitzes zu Feldmoching.
Datierung: 817 04 15
Ausstellungsort: Feldmoching

TRADITIO LIUTFRIDI PRESBITERI AD FELDMOCHINGA.

Dum et omnibus non habetur incognitum, sed multis in episcopio sanctae Mariae bene est cognitum qualiter vir venerabilis Liutfrid presbiter iam olim propriam hereditatem in vico publico Feldmochinga tradidit domui sanctae Mariae ad Frigisingas. Iam vero adpropinquante fine vite eius convocata turma parentorum atque propinquorum ipsius inter quos etiam aderat Anno frater eius coram cunctis consilium eius innotuit quia ipsam rem supradictam et domui sanctae Mariae traditam in beneficium nepoti suo Anno nomine petere voluisset eo modo, ut ipse Anno nepus eius ad suam vitam hoc ipsum in beneficium de domo sanctae Mariae habuisset, non in ullo minuendum vel abstrahendum, sed ad meliorandum et bene utendum et eius post obitum cum omni integritate dimittendum domui sanctae Mariae in perpetuum perfruendum. Hoc quoque ita condictum ipsam rem in manus Annoni fratris sui haec omnia ad perficiendum posuit. Defuncto vero Liutfrido venerando presbitero iam dictus Anno frater eius veniens ad Hittonem venerandum episcopum et haec omnia supradicta perfecit sicut voluntas fuit Liutfridi venerandi presbiteri Actum est hoc in XVII. kal. mai in loco Feldmochinga anno gloriosissimi Hlodouuici imperatoris V. et anno secundo Lotharii regis in Baiuuuaria indictione decima. Ego quidem Tagabertus indignus presbiter conscripsi iussione Hittonis episcopi Hec sunt testes per aures tracti Inprimis Situli. Ratkis. Petto. Isker. Husinc. Juto. Isanperht. Ermanolt. Hasolt. Putilo. Arahad. Hiltirat. Alpker. Tito.