Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 371

Der Priester Ascrih übergibt sein Eigentum zu Ober(Unter)geiselbach.
Datierung: 817 02 22

TRADITIO ASCRIH PRESBITERI AD KYSALPAH.

In nomine dei summi et excelsi Ego itaque Ascrih presbiter cogitans vel tractans, qualiter aliquam indulgentiam delictorum meorum apud pio et propitio domino adipiscere merear et ad aditum aeterne mansionis quam Christus sua morte et resurrectione omnibus sibi credentibus et in suis nempe praeceptis perseverantibus patefecit pervenire potuissem, quapropter deo omnipotente et sancte dei genetrice intemerate virginis Mariae et sancto Corbiniano electo confessore Christi propriam alodem tradidi ad [monasterium] Frigisinensem atque perpetualiter firmavi in loco qui dicitur Kysalpach. Quicquid ibidem habere agnoscitur, hoc est terris silvis campis pratis pascuis mancipiis quorum nomina hic notantur: Reginhart, Perahart, Croant, Alaman, Anna, Uuillidrud, Imma, Lantpirc cum omnibus ibidem commanentibus ad supramemoratum locum tradidi atque delgavi iure perpetuo eo tenore, quod ego ipse et mater mea nomine Christina, quousque in hac caduca conversatione degimus, ad nostrum usum et potestatem habemus usitare et emeliorare, post nostrum quoque transitum quicquid ibidem adtractum emelioratumque repertum fuerit, ad supradictum domum sanctae Mariae firmiter tenetur Si quis vero contra hanc traditionem nostram quam nos ad praedicto domo pro remedium animae nostrae et antecessorum nostrorum de antedicta re agimus, per qualibet ingenium aut articulum sicut mundum cotidie artibus et ingeniis ambulare exquiritur venire aut infrangere conatus fuerit, cum deo omniumque dominorum domino sicut rationem reddens et haec traditio nihilominus firma permaneat Et haec sunt testes per aures tracti Jusip. Sigihart. Reginhart. Pernolf. Friduperht. Nechar. Paldheri. Chulpinc. Cundhart. Reginperht. Isker. Deotrih. Uuillapato. Heriperht. Ampricho. Selprih. Emicho et alii multi Actum est hoc VIII. kal. mar indictione X. anno Hludouuici imperatoris IIII. imperii eius.