Der Kleriker Arpio und seine Schwester Erchana begeben sich ihres Lehens zu Dachau.
Datierung: 817 01 28
Veniente quoque Arpione clerico ad domum sanctae Mariae in castro sito Frigisingas ibique coram multis adstantibus reddidit in manus Hittoni episcopi quicquid supradictus clericus et soror eius nomine Erchana beneficii vel illorum proprie adquisitionis habere visi sunt in loco qui dicitur Dahauua, totum ex integro ad praedictum domum reliquid. Tum praefatus episcopus proprium famulum supramemorati domui hanc rem obsidere fecit ad praedictum domum genetricis dei Mariae. Actum est hoc sub die consule quod est V. kal. febr indictione X. anno regnante Hloduuuico imperatore IIII. praesentibus istis Orendil comes. Rumolt iudex. Spulit. Nothart. Deotrih. Reginpald. Eparheri. Marcho. Uuillahram. Fater. Cotefrid.