Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 365

Graf Engilhart und seine Gattin Ermansuuind übergeben ihren Besitz zu Allach.
Datierung: 816 09 08

TRADITIO ENGILHARDI COMITIS AHALOH.

Cogitantibus vel tractantibus Engilhardo comite et uxore sua Ermansuuind de indulgentia peccatorum suorum, ut apud retributorem dominum veniam accipere mereantur, quapropter tradiderunt ad monasterium Frigisinensis ubi domnus sanctus Corbinianus in corpore requiescit quantumcumque habere videntur in loco qui dicitur Ahaloh donaverunt iure perpetuo atque transfirmaverunt, ut in evum inconvulsum permaneret ad domum sanctae Mariae sed postea humiliter postulantes, ut eis in beneficium praestare dignetur et sic fecit, quousque in hac vita viverent, ad eorum usum et potestatem haberent et post obitum eorum quicquid ibidem adtractum emelioratumque repertum fuerit vel transitus eorum dereliquerit, absque ulla contradictione firmiter tenetur ad praedictum edum Haec sunt testes per aures tracti Isancrim. Paldachar. Ratolt. Alahmunt. Odalhoh. Toto. Donarperht. Haduperht. Cruan. Uuaninc. Hiltirih. Deotrih. Uuago. Urliuc. Kepahoh. Cruanhart. Reginperht. Memmo. Einhart. Herirat. Actum est hoc mense sebtembr. VI. id. indictione VIllI anno III. Hludouuico augusto gubernante regnum Francorum et Langobardorum.