Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 366

Liutto, Mönch geworden, schenkt Unfreie und Grundbesitz zu Grünbach.
Datierung: 816 09 10
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO LIUTTONI AD CRONINPACH.

Constat enim multis in episcopio sanctae Mariae manentibus qualiter Liutto pro valida infirmitate secularem habitum in domo sanctae Mariae deposuit et clericatus monachicam professus est habere vitam Iam enim divina ammonente clementia ipse Liutto cum advocato vel fratre suo Cotaberto tradidit domui sanctae Mariae mancipios sex et duas colonias in loco Croaninpach quarum una cum servo cui nomen Liupheri ad servitium est parata; in alia vero habitat liber homo et liberum ex ea facit servitium. Haec nomina mancipiorum: Heimo, Nidhart, Otpiric, Amalpiric, Engilrat, caballos VI et boves VI inter oves et porcos XXX Actum est haec in domo sanctae Mariae semper virginis in praesentia domni Hittonis episcopi seu familiae illius quorum nomina haec sunt qui praesentes fuerunt Oadalpald presbiter et monachus. Meginolt presbiter et monachus. Hiltiperht presbiter et monachus. Anno diaconus. Emicho diaconus. Anulo clericus. Undeo clericus. Alii multi. Haec autem sunt testes per aures tracti Cundhart. Alauuih. Emicho. Sigideo. Arahad. Sigilo. Uuicco. Uualho. Cotaperht. Cundhart. Crimperht. Kepahoh. Uuillihart. Engilrih. Situli. Toato. Engilhart. Actum est haec die consule quod facit IIII. id. sept indictione VIllI, anno gloriosi imperatoris Hludouuici III. et anno primo Hlodharii regis in Baioaria. Ego quidem Tagibertus indignus presbiter conscripsi iussione Hittonis episcopi