Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 364

Nidhart erhält die Schenkung seines Vaters und Bruders zu Bittersdorf (?) zu Lehen.
Datierung: 816 06 12
Ausstellungsort: Oexing

CENSUS NIDHARTI AD PIRIHTILINDORF.

Notum sit cunctis audientibus quam tamen legentibus, quomodo Nidhart venit humiliter ad venerabilem Hittonem episcopum a semet ipso et a semet ipso et a fratre suo postulando, ut eos pro ecclesiam quam pater et frater eorum tradidit ad episcopatum Frigisingas, talem censum annis singulis agere decrevisset sicut voluntas eius fuisset. Proinde dedit wadium in manus defensoris praedicti episcopi nomine Sigiperht pro XL solidis quod frater eius qui in praesentia non fuit hoc placitum quod contra idem episcopum conplacitaret, numquam mutaret, si ipsam ecclesiam constructam in loco qui dicitur Pirhtilindorf usque ad vitam eorum sine ulla motione vel inquietudine haberent. Et iterum wadiavit in manus episcopi et defensoris sui Sigiperhti annis singulis I solidum de auro solvere aut XXX denarios et postquam vitam finissent, firmiter tenetur ad Frigisingas Actum est hoc die pridie id. iun indictione VIllI, anno imperii Hludouuici augusti III. et Hlodhario filio eius rege Baiouuariorum II. praesentibus istis Orendil comes. Rumolt. Sigiperht. Donarperht. Liupato. Jacob. Pepo. Alius Jacob. Suuidhart. Ramuolf. Friduperht. Selprat. Uuillapato. Toto. Actum in loco Ehsinga.