Der Priester Sigo übergibt seinen Besitz zu Ober(Nieder)audorf, Pang und Raupling.
Datierung: 816 06 02
Dum plerisque manifeste promulgatum est Sigonem presbiterum proprium alodem ad domum beatae Mariae semperque virginis genetricis dei manu potestativa deligasse in castro sito Frigisinga ubi norma plurima monachorum adunata laudes Christi canendas esse constat, et iure perpetuo tradidit atque transfirmavit ut in evum inconvulsum perstetisset in locis nuncupatis Urdorf, Painga, Rupilinga quicquid ibidem proprie hereditatis seu adquisitionis habere videtur, totum ex integro ad praefatum domum deligavit usque in perpetuum Vocatus enim praedictus Sigo feliciter ex hac luce in itinere quem ad domum beati Petri carpebat; hoc nempe venerabile Hittone episcopo conperiente iussit obsidere vestituram ad praefatum edum, et factum est ita. Postea vero venerunt fratrueles sui nominati Sigo, Deotfrid humiliter postulantes Hittonem episcopum, ut eis aliquid de rebus patrui illorum in sua elimosina et aeterna mercede praestare in beneficium dignaretur et sic fecit, exceptis ecclesiasticis rebus ea ratione, si aliquis eos movere vel inquietare cepisset ut statim firmiter tenetur ad Frigisingas. Actum est hoc in III. anno imperii Hludouuici augusti indictione VIllI, in die IIII. non. iun praesentibus istis Kaganhart. Cozperht. Reginperht. Cundhart. Emicho. Einhart. Uualho. Engilhart. Uuerio. Reginhoh. Reginolt. Marcho. Uuaninc. Johan presbiter. Heriperht presbiter. Uuarmunt abbas. Oadalpald monachus et alii plerique