Kerhoh begibt sich einer Kolonie zu Laimbach und alles dessen, was sein Bruder Crimheri der Kirche zu Nörting geschenkt hatte.
Datierung: 816 05 16
Ausstellungsort: Zolling
Nuntiamus omnibus in episcopio sanctae Mariae conversantibus, qualiter quidam homo nomine Crimheri partem territorii propriae hereditatis pro redemptionem suae animae ad ecclesiam beati Martini Christi confessoris in loco sita Neritinga tradidit et cum veracis testibus confirmavit; sed praeoccupato mortis articulo antequam vestituram ad ipsam ecclesiam de hoc territorio tradito perfecisset, iam enim post obitum eius Kerhoh frater ipsius cum aliis rebus communis illorum possidebat. Hoc enim magis omnium domnus Hitto episcopus veraciter sciebat et in silentium iam dictum Kerhohun fideliter vocavit et ammonuit, ut ipse inde se legitime emendasset. Ipseque Kerhoh divina respectus clementia ita fecit, sicut â pio pontifice Hittoni seu aliis fidelibus audivit; reddidit unam coloniam in loco iacente Hiaginpach seu quicquid iam dictus episcopus ad illum inquirendum habuit in hac traditione quam frater eius Crimheri ad domum sancti Martini actum habuit. Et sic definitum inter eos fideliter fuit et cum istis testibus confirmatum quorum nomina haec sunt: Hrodolt. Engilhart. Haholf. Reginhoh. Tetti. Uuolfheri. Ampricho. Alauuih. Cundhart. Umfrid. Uuago. Adalunc. Reginperht. Kerperht. Gauzo. Hroadperht. Hunger. Uuigant. Immino. Actum est haec ad Zollinga die consule XVII. kal. iun. indictione VIllI. anno tertio imperii Hludouuici imperatoris.