Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 357

Der Kleriker Hahfrid erhält die Schenkung seines Vaters Meginolt aufs neue zu Lehen.
Datierung: 816 04 11
Ausstellungsort: Amper(?)moching

TRADITIO MEGINOLTI ET FILII EIUS HAHFRID.

Liquet enim multis in parrochia felicis Mariae manentibus qualiter Hahfrid clericus reddidit in manus Hittonis episcopi suum beneficium quod pater suus Meginolt tradidit ad domum sanctae Mariae et Atto episcopus ei in hoc praestitit, ut suam portionem quod eum obvenit de parte genitoris sui firmiter tradidisset ad praefatum domum beatae Mariae et sicut in praesentia multorum fecit Quamobrem praestitit praedicto clerico iam supramemoratus Hitto episcopus usitare et emeliorare usque in transitum vitae suae et post obitum illius, quicquid ibidem adtractum vel inventum fuisset absque ulla contradictione firmiter permaneret ad praedictum domum Isti sunt qui praesentes fuerunt Liutpald comes. Crimperht. Cotaperht. Epuhho. Adalpald. Ermauolt. Reginheri. Kipihho. Liutpald. Arahad. Reginhoh. Isanperht. Tiso. Odolt. Hato. Reginpald. Eparheri. Rihpald. Emicho. Oadalhart. Hiltiprant. Actum est hoc in villa, quod dicitur Mohinga anno gloriosissimi imperatoris Hludouuici III. III. id. apr. indictione VIllI