Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 356

Der Priester Hrodolf übergibt seinen Besitz zu Miltach.
Datierung: 816 04 07
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO HRODOLFI PRESBITERI.

Notitia, qualiter Hrodolf presbiter tradidit propriam hereditatem suam in loco Militaha ad domum sanctae Mariae semper virginis seu sancti Corbiniani confessoris Christi ad Frigisingas, hoc est curtem cum domo et omnia utensilia, quicquid ad hunc domum legibus pertinet, excepto mancipia IIII iurnales VI. de pratis carradas IIII. Aliud enim quodcumque mihi pater meus Alpolt et mater mea Deothilt et frater meus Palduuart et soror mea Benedicta in propriam hereditatem dimiserunt pro nobis omnibusad iam dictum domum firmiter trado et condonabo eo modo, ut post obitum meum ibidem sine ulla contradictione permaneat. Hoc sunt mancipia VI, quorum nomina Ratolf, Adalpald, Sindolf, Keruuih, Uualdpirc, Eparsuuind. Actum est haec ante altare sanctae Mariae die consule quod facit VII. id. ap anno gloriosi imperatoris Hlodouuici III. indictione VIllI. Ego Tagibertus indignus presbiter scripsi iussione Hittonis episcopi Isti praesentes fuerunt Meginolt presbiter. Hunperht presbiter. Deotpald presbiter. Engiluuart diaconus. Hartperht clericus. Remeio monachus. Laici vero qui praesentes fuerunt Deothart. Reginperht. Pilicrim. Alius Reginperht. Kerpald. Uualto. Sigiperht. Oadalscalch. Uuichart. Reginolf presbiter. Rihperht presbiter. Engilperht. Uuicpald. Lantrih. Adalheri. Heriolt. Istos mancipias extra dimisi Otker, Heilrat, Poapilo, Isula.