Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 358

Der Kleriker Frumolt erhlt unter Verzicht auf seine und seines Bruders Cozolt Ansprüche auf dieselbe die Kiche zu Frauenvils zu Lehen.
Datierung: 816 04 13

TRADITIO FRUMOLTI CLERICI AD FILUSA ET CENSUM.

Constat enim multis in episcopio sanctae Mariae manentibus, qualiter pius pater Atto episcopus iam olim in beneficium praestavit quedam femine Mezcundae nomine ecclesiam cum rebus ad eam pertinentibus in loco Filusa vocato. Hoc fecit domnus Atto episcopus pro bene meritis iam dictae Mezcundae erga domum sanctae Mariae frequenter actis, dum in curte dominicale pedissequa filiae regalis fuit. Ipsa vero Mezcund vel advocatus eius Erchanperht eandem beneficium reddiderunt in manus Hittonis episcopi successoris Attonis pontificis. Ipse vero pius pontifex Hitto ipsam ecclesiam supradictam in beneficium concessit quondam clerico Frumolt nomine, sed tamen ipse Frumolt et frater eius Cozolt cum iam dictis patribus prius cum Attone, deinde cum Hittone defensoribus sanctae dei genetricis ecclesiae certamen habuerunt. Dicebant enim, quod ipsa ecclesia ex parte in illorum hereditate constructa fuisset et propter hoc in illorum potestate ex parte esse debuisset. Quod non fuit ita, nisi quod antecessores illorum pro remedium animabus eorum ad illam ecclesiam iam olim traditam habuerunt. Ipsi autem iam dicti Frumolt et frater eius Cozolt in praesentia cunctorum subterscriptorum confessi sunt nullam in eadem basilica habere potestatem nisi sicut alii vicini vel heredes illorum qui hanc ecclesiam construxerunt et domui sanctae Mariae tradiderunt. Tunc pariter ambi commune manu accesserunt ad altare sanctae Mariae et tradiderunt hereditatem Frumolti clerici totum ex integro quicquid contra fratres suos in propriam hereditatis partem evindicavit tam in mancipiis quam territoriis silvis seu cunctis ad eum pertinentibus domui sanctae Mariae tradiderunt et eo die investitura fideiussoris Sigiberti datum wadium confirmaverunt et sic in beneficium de manu episcopi Hittonis acceperunt. Haec sunt testes: Erchanperht. Sigiperht. Uualho. Cundhart. Reginhoh. Eparheri. Rihpald. Isancrim. Emicho. Asolt. Adalker. Ampricho. Reginperht. Alauuih. Sindeo. Pernolf. Engilrih. Cundhart. Arahad. Sindeo. Putilo. Fatto. Reginpald. Machelm. Einhart. Uualdker. Ampricho. Actum est haec in id. apr. anno gloriosi imperatoris Hludouuici III. indictione X. Ego quidem Tagibertus indignus presbiter hanc cartulam scripsi iussione venerandi Hittonis episcopi. Censum vero iam dictus Frumolt de iam dicta ecclesia reddere coram cunctis suprascriptis in manus episcopi wadiavit, hoc est annis singulis solidum I de argeuto. Haec omnia fecerunt, si isdem Frumolt fidem suam erga domum episcopalem custodisset; si aliter fecisset, exinde nihil habuisset.