Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 355

Rihperht schenkt Grundstücke zu Eggersdorf und Winhöring.
Datierung: 816 02 13

[TRADITIO] RIHPERHTI.

Traditio Rihperhti in loco Ekkiperhtesdorf, hoc est territorium iurnales XXX de pratis carradas L et in alio loco pratas communes ad Uuiniheringun, sicut alii coheredes eius habent, partem silve, simul etiam aquarum cursum. Haec sunt testes Teor. Cundperht. Helmperht. Hartuni. Rihmunt. Rohinc. Eparachar. Hrodlant. Stollinc. Sigihart. Actum est haec in id. febr. indictione VIIII anno III. Hludouuici augusti imperii regnum gubernantem.