Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 354

Memmo und seine Schwester Liupdrud übergeben ihen Besitz zu Neufahrn.
Datierung: 816 02 02
Ausstellungsort: (Freising)

TRADITIO LIUPDRUDA AD NIUUIFARON ET RIHPERHTI AD EKKIPERHTESDORF.

Traditio Memmoni et Liupdrude sororis suae in loco Niuuifarom. Quicquic enim in eodem loco habuerunt, totum ex integro commune manu ad domum sanctae Mariae semper virginis pariter tradiderunt ea ratione, ut post obitum Liupdruda Isanhart filius Memmoni in beneficium de domo episcopali ad vitam suam habere liceat in hoc, ut ipso domo deserviat, aliter nequaquam exinde nihil habeat Haec sunt testes per aures tracti Inprimis Altuni. Reginperht. Erlunc. Memmo. Kerperht. Uuicco. Ellancoz. Madalcoz. Ellanhart. Coiperht. Hrodperht. Isanperht. Hartperht. Adalleoz. Actum est haec in purificatione sanctae Mariae coram cuncto populo in domo sanctae Mariae congregato anno II. Hlodharii regis in Baiouuaria indictione VIIII. Ego Tagibertus indignus presbiter conscripsi