Der Priester Haguno gibt ein Lehen zu Rimbach zurück.
Datierung: 916 01 17
Ausstellungsort: Schwindkirchen
Profectus quoque vir venerabilis Hitto dilectus antestis per singulas quasque suae dioceses ecclesias sibi populum dei commissum praedicando, docendo sive etiam necnon confirmando, instruendo et aeterne felicitatis et beatae inmortalitatis vitam perfrui et iam licet extremum in sorte aeterne beatitudinis participes esse mereantur. Proinde vero ad suam perrexit ecclesiam in loco nominato Suuindkirha et ibi duos moratus est dies. Tum quidam presbiter nomine Haguno ibidem ei in obviam apparens et secum honesta portans exenia suppliciter pervenitet suum quod de domo sanctae Mariae receptum beneficium habuit in loco Hrindpach, reliquit in manus Hittonis episcopi et sui namque defensoris nomine Sigiperht, ut nulla praecavens inde emergeret per suam imperitiam obiurgatio, sed postea praefati Hagunoni ceterorumque multorum petitio adfuit, ut nepotem in suum nempe servitium nomine Sindperht susciperet et per suam intercessionem ipsum beneficium quod iam dictus presbiter de propriis facultatibus sanctae Mariae ad Frigisingas tradidit atque deligavit, fenerare dignaretur. Quod ita et fecit ea tenore, ut semper erga domum sanctae Mariae fidem inlibatam et inviolabilem ubique in omnibus conservaret et recto tramite iuxta suam quantitatem regere atque gubernare seu utique de sua propria adquisitione emeliorare curiose omnique sollicitudine satageret. Hoc actum sub die quod est XVI kal. frbras. anno piissimi Hludiuuici clarissimi augusti siquidem imperii II indictione VIII., adstantibus istis: Engilhart. Sigiperht. Chuniperht. Cundpald. Oadalhart. Uuolfhart. Cundperht. Snelmot. Cundhart. Isangrim. Ampricho. Engilrih. Cundhart. Uuillihart. Kepahoh. Toto. Uuichart. Alauuih. Petto. Eparheri. Ribpald. Diudolf. Reginhoh. Uuicco. Uualdperht. Hroadperht. Irminperht. Irminhart. Ego itaque Pirhtilo iussus a domno Hittone episcopo scripsi.