Bischof Hitto übergibt eine Kirche zu Hagertshausen, welche Cotesdiu mit dem Anteil ihres Sohnes Kernand ausstattet.
Datierung: 812 11 05
Ausstellungsort: Freising
In nomine dei cunctorum fidelium redemptoris. Hitto exiguus episcopus tamen gratia dei electus atque a deo coronatus seu ad augmentum sanctae dei ecclesiae vel ad utilitatem domui sanctae Mariae constitutus proinde divina clementia ammonitus, iussit aedificare vel amplificare ecclesiam in propria hereditate in loco qui dicitur Haholfeshusir, quod eum obvenit de parte genitoris sui. Deinde ibidem praefatus episcopus veniens et alii plerique nobiles viri cum eo adfuerunt. Tunc praedictus episcopus querens ad sororem suam nomine Cotesdiu, si aliquid de rebus illius ad praenotatam ecclesiam donare voluisset. Et illa supramemorata Cotesdiu devote ac diligenter extimplo adfuit coram magna multitudine et tradidit propriam partem Kernandi filii sui pro remedium animae suae ad praedictam ecclesiam, quicquid eum iure hereditatis obvenit atque ilico manifeste subiunxit, eo quod Kernand in Italia regione prolem habuit, si hoc aliquando contigisset quod genitus eius ad patriam pergeret et ibidem querere alodem genitoris sui voluisset, sine aliqua contradictione vel iudiciaria potestative habuisset; sin autem, ut in evum inconvulsum perduraret. Tunc supramemoratus episcopus consecravit hanc ecclesiam necnon et altarem insuper et reliquias addidit. Tunc demum venerunt venerabilis episcopus et soror eius una cum filia sua nomine Heilrat in praesentia multorum, qui ad illam celebritatem venerant et tradiderunt generaliter quantumcumque in ipso loco supradicto propriae hereditatis praesente tempore dominare vel possidere visi fuerunt, ad ipsam ecclesiam et ipsam ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus firmiter ad domum sanctae Mariae semper virginis genetricis dei in castro sito Frigisinensis pro remedium animarum suarum donaverunt eo modo, ut qualiscunque illorum in hac corruptibili vita prolixius vixisset, ad illius usum et potestatem haberet vel si hoc aliquo de eorum cognatione conplacitare voluissent, ut nemo hoc contradicere nullo modo potuisset.
Actum est hoc multis praesentibus: Heriperht archipresbiter. Oadalpald presbiter et monachus. Unroh presbiter. Rihpald presbiter. Heriolt presbiter. Engilheri presbiter. Emicho diaconus. Starcholf diaconus. Heimo subdiaconus. Uuago clericus. Erchanperht clericus. Sigahart clericus. Perahtrat clericus. Isti alii sunt testes per aures tracti: Deothart centenarius. Sindeo. Cundheri. Cartheri. Reginpald. Heriperht. Ampho. Reginperht. Isancrim. Cundhart. Alius Reginperht. Deotrih. Reginhoh. Engilrih. Altrih. Altperht. Hartperht. Oadalhart. Adalperht. Adalunc. Uualho et alii multi. Hoc actum est in non. novemb. indictione VIII. anno imperante Hludouuico augusto secundo et Hlodhario dominante rege Baiouuariorum I. Ego itaque Pirtilo indignus subdiaconus iussu Hittonis venerabilis episcopi scripsi hanc traditionem et subscripsi ad monasterio Frigisingas.