Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 351

Der Diakon Huuezzi empfängt von Bischof Hitto die Kirche zu Oberföhring zu Lehen.
Datierung: 815 10 02
Ausstellungsort: Freising

DE ECLESIA SANCTI JOHANNIS AD FERINGA.

Dum et omnibus non habetur incognitum, qualiter Huuezzi diaconus pervenit ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas in praesentia domni Hittonis episcopi seu familiae eius in publico sinodo congregato, fideliter agens erga domum sanctae Mariae. Audivit enim a multis, quod beneficium quod acceptum de domno imperatore habuit in loco Feringas, ecclesiam sancti Johannis baptistae, quia iam priscis temporibus ad domum episcopalem pertinebat et ab aliquis iniuste de eadem domo abstractum esset. Idcirco ipse Huuezzi cum consilio multorum promisit se in omnibus fideliter agere erga domum sanctae Mariae; si enim a plebe seu hoc scientibus hominibus inventum fuisset, quod legibus ad ipsum domum testificatum vol confirmatum fuisset, quod ipse Huuezzi in nullo contrarius de iustitia sanctae Mariae non fuisset. Et accessit et reddidit ipsam ecclesiam in manus domni Hittonis episcopi in praesentia multorum cum wadio eo modo, si ipsa ecclesia conquisita vel reddita secundum domui sanctae Mariae fuisset, ut nullam contradictionem in nullo loco exinde fecisset nec in praesentia domni imperatoris nec in praesentia nullorum hominum ipsam ecclesiam iustae et legitimae domui episcopali testificantium vel confirmantium. In hoc enim Hitto episcopus iam dicto Huuezzino in beneficium ipsam concessit ecclesiam ad suam vitam eo modo, ut ipse Huuezzi promissam fidem erga domum sanctae Mariae ita custodisset, sicut supradictum vel cum wadio confirmatum est inter eos; ipseque Huuezzi censum de ipsa ecclesia redditurum wadiavit in manus Hittonis episcopi, hoc est omni anno una carrada de cervisa, duos modios de farina una friskinga, duos pullos auca I. Hoc autem factum est in publico synodo ad Frigisinga in praesentia Hittonis episcopi et aliorum multorum quorum primi fuerunt: Johan archipresbiter. Heriperht archipresbiter. Pern presbiter. Oadalpald presbiter. Hrodperht presbiter. Unroh presbiter. Otperht presbiter. Rupo diaconus. Anno diaconus. Zotto diaconus. Haec sunt testes inter eos: Rumolt. Jacob. Alprih. Kerhoh. Adalker. Uualho. Actum est haec in VI. non. octob. anno II. Hludouuici imperatoris et anno primo Hlodharii regis in Baiouuaria indictione VIII. Ego Tagabertus indignus presbiter scripsi iussione Hittonis episcopi.