Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 350

Uualdperht schenkt durch seine Söhne Uuilliperht und Chuniperht ein Drittel seines Besitzes zu Ruppertskirchen.
Datierung: 815 10 02
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO UUALDBERTI.

Notum est multis in episcopio sanctae Mariae manentibus qualiter Uualdperht partem proprii territorii in loco Hrodperhtes ecclesia ad domum sanctae Mariae semper virginis seu sancti Corbiniani confessoris Christi. Eo autem modo ipsam traditionem fecit ipse Uualdperht iam adproprinquante fine vitae suae et valida infirmitate vexante convocata parentorum turma non modica. In illorum enim praesentia ipsam traditionem posuit in manus Sindeo et duorum filiorum suorum quorum nomina Uuilliperht, Chuniperht tertiam partem territorii quam habuit eo die tam in agris quam etiam silvis et pratis. Ipsique iam dicti accepta haec traditione venerunt ad Frigisinga et perfecerunt omnia, sicut eis iniunxit et in manus posuit Uualdperht pater illorum. Accesserunt enim ad altare sanctae Mariae in praesentia domni Hittonis episcopi et Johannis archipresbiteri et Heriberti archipresbiteri et aliorum multorum et confirmaverunt traditionem sibi iniunctam Haec autem sunt testes Sindeo. Adalhoh. Crimheri. Reginolt. Aaron. Deotpald. Uualho Liutpald. Arnolt. Tetti. Toato. Actum est haec in loco Frigisinga die consule quod facit VI. non. octob indictione VIII. anno imperii gloriosi Hlodouuici secundo et anno primo Hlodharii regis in Baiouuaria. Ego Tagabertus indignus presbiter scripsi iussione Hittonis episcopi