Adalfrit bestätigt und erweitert die Schenkung ihres verstorbenen Gemahls, des Grafen Cundhart zu Moosach.
Datierung: 815 10 02
Ausstellungsort: Freising
Dum et omnibus non habetur incognitum, sed multis est in episcopio sanctae Mariae bene cognitum, qualiter Cundhart comes in propria alode ecclesiam coustruxit et in alode uxoris suae Aldalfrit nomine in loco nuncupato Mosaha atque venerabilem virum Attonem episcopum illuc invitavit ad consecrandam ipsam ecclesiam; ipseque Atto ibidem veniens inquirens coram populo, quid iam dictus Cundhart comes de eadem ecclesia agere voluisset ipseque respondens: „Ego vere volo meam partem nunc coram istis cunctis ad domum sanctae Mariae pro remedium anime meae in manus vestras tradere et confirmare volo eo modo, ut post obitum meum uxor mea Adalfrit si me supervixerit, habere liceat; tamen si ipsa suam partem de iam dicta ecclesia domui sanctae Mariae vult tradere." In his verbis confirmatis consecrata est ipsa ecclesia. Iam evoluto tempore defuncto Cundharto comite iam dicta uxor eius Adalfrit adsumptis parentibus simul cum Hiltolfo fratre eius venit ad venerabilem Hittonem pontificem et in publico synodo ad Frigisinga congregato accessit ad altare sanctae Mariae et renovavit traditionem Cundharti viri sui, adiunxit etiam et suam partem ipsius ecclesiae cum omni integritate quicquid in ipsa alode vel in adquisitione in ipsa ecclesia proprium habere videbatur eo modo, ut post obitum illius nullus inde licentiam habeat nec frater nec ullus propinquus eius habendi vel in ullo minuendi, sed sicut eo die vestita est sic permaneat ad domum sanctae Mariae sine ulla contradictione. Actum est hoc in praesentia Hittonis episcopi et Heriberti et Johanni archipresbiteri; alii multi Haec autem sunt testes Heipo. Hasolf. Arahad. Reginhoh. Adalker. Adalperht. Pernolf. Liutpald. Deotpald. Adalhoh. Aaron, die consule quod facit VI. non. octob anno Hludouuici imperatoris II. et Hlodharii regis primo indictione VIII. Ego Tagipertus indignus presbiter scripsi iussione Hittonis episcopi