Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 348

Spulit übergibt seinen Besitz zu Wiedenzhausen.
Datierung: 815 10 02

TRADITIO SPULIT AD UUINIMUNTESHUSIR.

Constat enim multis in episcopio sanctae Mariae manentibus qualiter Spulit tradidit propriam hereditatem suam in loco Uuininmnteshusir ad domum sanctae Mariae semper virginis seu sancti Corbiniani confessoris Christi ad Frigisingas. Quicquic enim in iam dicto loco de propria hereditate habuit totum ex integro in manus domni Hittonis episcopi tradidit et firmiter condonavit eo modo, ut post obitum eius sine ulla contradictione domui sanctae Mariae in perpetuum permaneat Ipseque Hitto venerabilis pontifex iam dicto Spulito in beneficium rem ecclesiasticam concessit in eodem loco Uuinimunteshusum, ecclesiam cum domo seu quicquid ad illam ecclesiam pertinebat; ea vero ratione ei hoc beneficium concessit, usque dum ipse fidelem servitium defensori sedis sanctae Mariae pleniter perfecisset et fideliter se custodisset erga domum sanctae Mariae, illud habuisset; sin alia, nullam inde potestatem amplius habuisset. Haec autem sunt testes Kaganhart. Nothart. Uualho Arahad. Adalunc. Reginpald. Sigihard clericus. Engilrih. Reginhoh. Sintaruizzilo. Hroadinc. Hericco. Heriperht Sigilo. Lantpald. Actum est haec in loco Frigisinga die consule quod facit VI. non. octob indictione VIII. anno gloriosissimi imperatoris Hludouuici secundo et anno primo Hlodharii regis in Baioaria. Ego Tagibertus indignus presbiter scripsi iussione Hittonis episcopi