Lantperht schenkt seinen Besitz zu Huppenberg.
Datierung: 815 05 15
Ausstellungsort: Eching
Honoranda nobis atque omni praeconio celebranda ecclesia beatae Mariae semperque virginis genetricis domini nostri Jesu Christi. Ideoque ego in dei nomine Lantperht cogitans de dei timore vel aeterna bona retributione, ut in aliquantulum indulgentiam apud pio domino in aeterna tabernacula adipiscere mereamur, ob hoc donamus in amore domini nostri Jesu Christi ad monasterio sancti Corbiniani in castro sito Frigisinensis ubi domnus pretiosus et sanctus Corbinianus in corpore requiescit vel ibidem praeest venerabilis Hitto antestis cum norma caterva servorum dei ad laudes Christi canendas adunata, donatumque per hanc epistolam donationis esse volumus atque de iure nostro in iure et potestate ipsius monasterii supradicti tradimus atque transfundimus propriam hereditatem, hoc est in loco nuncupato Huckinperc usque in viam quae venit ad Chumizdorf et ita in medium huius fluminis alveum quae dicitur Rotaha, quicquic in ipsa iam dicta loca quod nostra ad praesens fuit possessio, in vestra vel ipsius monasterii sancti Corbiniani tradimus ad dominandum in ea vero ratione, ut ipsam rem cum omni integritate vel soliditate ad se pertinente et aspiciente possidere debeatis et facta usque in perpetuum stabilis nostra permaneat eo modo si quis hanc traditionem abstrahere vel fraudere voluerit a domo sanctae Mariae, ut in die tremendi iudicii rationem reddat Haec sunt testes per aures tracti quorum nomina hic inseruntur Liutpald comes. Crimperht. Adalker. Engilperht. Oadalperht. Kerhoh. Reginperht. Situli. Uuenito. Joseph. Odolt. Cundheri. Hroadachar. Rumolt. Toto. Ratkis. Ipse Lantperht. Actum est hoc sub die consule quod fecit in idus mai anno secundo regnante Hiudouuico imperatore et primo regnante Hlodhario rege in Baioaria indictione VII. luna II. Ego itaque Pirhtilo scripsi et subscripsi hanc donationem