Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 338

Bischof Hitto gibt dem Abt Jacob Kirchenwesen zu Wollnzach zu Lehen.
Datierung: 815 05 10

BENEFICIUM JACOB ABBATIS AD UUELAMOTESAHA.

Notum est cunctis in domo sanctae Mariae manentibus tam in clero consistentibus quam etiam in saeculari habitu conversantibus, qualiter vel qua ratione venerabilis vir Hitto episcopus Jacobo vocato abbati in beneficium concessit rem ecclesiasticam in loco nuncupate Uuelamotesaha eo modo, ut ipse Jacob ad suum opus vel ad vitam eius hoc teneat, non alicui in beneficium praestari licentiam habeat, sed ipse ad meliorandum et augmentandum vel etiam ad maiorem profectum perducendum, non in aliquo minuendum vel eventilandum, sed sicut dei servo decet res ecclesiasticas caute custodire et bene utere in omnibus licentiam habere ut illius post obitum magis mercedem a domino et laudem bonam a familia sanctae Mariae vel rectore huius sedis habeat quam aliud in aliquo agere nisi tantummodo fideliter et bene, ut mereatur audire obtabilem a domino fideli servo promissionem prolatam: Quia in modico fidelis fuisti, super multa te constituam, hoc est aeterna pro temporalia tibi tribuam Ipseque iam dictus Jacob abba vocatus accepto beneficio, per wadium suum in manus domini Hittonis episcopi pro censum omni anno decem argenti solidos franciscos dari constituit atque firmiter cum testibus confirmavit Ea vero ratione usque dum ipse Jacob in Francia suum beneficium habeat, sicut dictum est, decem solidos donat; si vero in Francia hoc beneficium dimittat, iam postea tres solidos exinde donat Haec sunt testimoniales, in quorum praesentia hoc actum est Oadalpald presbiter et monachus. Meginperht presbiter. Meginolt presbiter. Cundhart presbiter. Uuago capellanus. Crimuuart magister. Rupo diaconus. Zotto diaconus. Emicho diaconus. Nidperht diaconus. Hroadant diaconus. Starcholf diaconus. Erphuni diaconus. Laici vero: Eingilhart, Reginperht, Pernolf, Cundhart, Toto, Friduperht, Chulpinc, Heriperht, Tetti, Uuicfrid, Uuillipato, Uuolfheri, Emicho. Actum est haec die consule quod facit VI. id. mai anno II. imperii Hludouuici pii principis, et anno primo Hlodharii regis in Baioaria indictione VII. Ego Tagibertus indignus presbiter iussione Hittonis episcopi conscripsi