Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 340

Der Priester Uuafanheri erneuert die Schenkung seines Eigenguts zu Frauenvils.
Datierung: 815 06 14

TRADITIO UUAFANHERI PRESBITERI.

Dum incognitum non habetur, sed multis nobilibus viris bene notum est qualiter Uuafanheri presbiter quicquid eum iure alodis habere videtur, tradidit ad domum sanctae Mariae in castro sito Frigisinensis in loco qui dicitur Filusa et postea a domno Attone episcopo in beneficium usque in transitum vitae suae recepit. Eo tempore quo beatae memoriae Hitto pontifex curam regiminis supradictae accepit ecclesiae, arcessivit supramemoratum presbiterum et cum caritate ammonuit dilectionis, ut caveret quod exinde nulla contentio contigisset. Ille vero hoc consentiens et reddidit illud in manus Hittonis episcopi et iterum renovavit illam traditionem cum propria sua adquisitione, quod postea lucravit, quam hereditatem tradidit nihilque extra relinquens nisi unum mancipium Haec sunt testes huius rei qui praesentes fuerunt Hitto episcopus. Oadalpald presbiter. Marcho diaconus. Eparheri laicus. Emicho. Uuillipato Otperht. Kepahoh. Rihpald. Crimuni. Scrôt clericus. Deodolt clericus. Actum est hoc sub die consule XVIII. kal. iul anno secundo Hludouuici imperatoris.