Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 334

Der Mönch Remeio und sein Sohn, Diakon Soanperht, übergeben die Kirche zu Gremertshausen.
Datierung: 815 03 15

TRADITIO REMEIO MONACHI ET SONPERHT DIACONI.

Notum est multis in domo sanctae Mariae manentibus qualiter Remeio monachus et Soanperht diaconus filius eius propriam hereditatem illorum tradiderunt domui sanctae Mariae in manus Hittonis episcopi, hoc est in loco nuncupato Crimhareshusir ecclesiam cum domo vel quicquid ad eadem ecclesiam pertinere videbatur, nihil enim extra relinquentes, sed cum omni integritate iam dicto domui sanctae Mariae condonantes et sine ulla contradictione confirmantes. Haec autem sunt testes Reginperht. Sigiperht. Einhart. Pernolf. Adalheri. Ampricho. Reginhoh. Simon Sclauus. Selprih. Poapo. Uuaninc. Actum est haec in id. mar anno II. imperii Hludouuici pii principis et anno primo Hlodharii regis in Baioarii indictione VII. Ego Tagibertus indignus presbiter conscripsi iussione Hittonis episcopi