Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 335

Priester Oadalpald erneuert die Schenkung seines Besitzes zu Adelzhausen.
Datierung: 815 04 13

RENOVATIO TRADITIONIS OADALPALDI PRESBITERI AD ADALHELMESHOUA.

Notum est multis in episcopio sanctae Mariae manentibus qualiter quondam presbiter Oadalpald nomine iam olim temporibus Tassiloni ducis propriam hereditatem suam in loco Adalhelmeshoua tradidit domui sanctae Mariae in loco nuncupato Frigisinga in manus Arpioni venerabilis episcopi. Nunc autem convenit mihi eandem renovare traditionem, sicut iam feci successori venerandi patris iam praenotati bone memoriae Arbionis episcopi ipsam traditionem quam feci reddidi in manus Attonis episcopi Ita nunc etiam tertia vice faciam in manus Hittoni episcopi, illorum amborum successori; ipsam traditionem reddam, ut nullus sit qui eam de iam dicto domo abstrahere valeat vel ullam contradictionem inde excitare seu movere praesumat Haec sunt testes per aures tracti Reginperht. Adalker. Tozzi. Eparheri. Reginhoh. Hiltiprant. Actum est haec in idus april anno secundo Hludouuici imperatoris et anno primo ex quo rex Hlodharius Baioaria feliciter intravit indictione VIII. Ego Tagabertus presbiter scripsi iussione Hittonis episcopi