Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 333

a) Der Kaplan Uuago erwirbt von seinem Oheim eine Kolonie zu Pfettrach. b) Beide übergeben dieselbe gemeinschaflich Bischof Hitto
Datierung: a) 815 03 13 b) 815 04 20
Ausstellungsort: a) Zolling

TRADITIO UUAGONI CAPELLANI ET TOTONI LAICI.

a) Dum et omnibus non habetur incognitum, sed multis in episcopio sanctae Mariae bene est notum qualiter Uuago capellanus conparavit a fratruele suo Toto nomine unam coloniam iuxta fluvium qui dicitur Phetarach, in loco ubi Nandoluespach cadit in Phetarach, eo modo iam dictus Toto Uuagoni ipsam coloniam tradidit, ut accepto pretio licuisset eum ipsam coloniam ad domum sanctae Mariae tradere Ita enim et convenientiam illorum pariter coram istis testibus fecerunt et eo modo tradidit Toto Uuagoni iam dictam coloniam et haec sunt testes huius negotii Oadalrih. Uuolfheri. Isanperht. Hrodprant. Deotrih. Cotedeo. Unroh presbiter. Actum est haec ad Zollingas in III. id. mar.

b) Hoc negotium peractum atque confirmatum ipse Uuago et iam dictus Toto pariter pervenerunt ad virum venerabilem Hittonem episcopum et narraverunt ei huius negotii rationem per ordinem et accesserunt in illius praesentia et communi manu pariter tradiderunt iam dictam coloniam ad altarem sanctae Mariae ea vero ratione, ut post illorum obitum ad iam dictam sanctae dei genetricis ecclesiam sine ulla contradictione firmiter permansisset. Fuerunt autem in ipso loco iam dicto Phetarach duas colonias quas antecessores Uuagoni ad domum episcopalem iam olim traditas habuerunt, sed tamen simul adiunctae sunt coloniae quam nunc Uuago et Toto tradiderunt ipsasque pariter cum illa colonia in beneficium de domno Hittone episcopo acceperunt ad vitam illorum, post illorum vero obitum iam adiunctas et simul adiacentes tres colonias ad domum sanctae Mariae redire nullus impedire valeat, nec frater nec filius vel ullus propinquus vel heredis illorum ullam inde potestatem habeat in aliquo minuere vel abstrahere, sed eo die, quando illorum obitus evenerit cum omni integritate, sicut tunc temporis cultae atque vestitae esse viderentur, sic persistent in servitio iam dicto domui sanctae Mariae in perpetuum. Haec autem sunt huius rei testes firmitatis: Toto auctor huius traditionis. Cundhart. Uualho. Emicho. Adalperht. Immino. Ampricho. Oadalhart. Situli. Toato. Hiltiprant. Actum est hoc coram cuncta familia sanctae Mariae quorum nomina: Johannes archipresbiter. Heriperht archipresbiter. Meginolt presbiter. Hiltiperht presbiter. Rubo diaconus. Hunolt diaconus. Nidperht diaconus. Hroadant diaconus. Ratolt clericus. Kaganhart clericus seu alii sine numero die consule quod facit XII. kal. mai. anno imperii gloriosi Hludouuici II. et anno primo Hlodharii regis in Baioaria indictione VII. Ego Tagibertus indignus presbiter et monachus iussione Hittonis episcopi conscripsi.