Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 324

Der Priester Freido übergibt seinen Besitz nebst Kirche zu Ober(Unter)umbach.
Datierung: 814 09 18

TRADITIO FREIDONI PRESBITERI AD OMINPACH.

Dum et omnibus non habetur incognitum qualiter ego Freido presbiter tradidi propriam hereditatem meam in loco Ominpach ad domum sanctae Mariae in loco Frigisinga, hoc est ecclesiam cum domo vel omnia quicquid ad ipsam ecclesiam legibus pertinebat, ego enim Freido presbiter eo modo hanc traditionem feci. Contigit autem mihi, ut ego valida infirmitate depressus vocavi ad me proximos et vicinos meos quorum nomina Hadolt, Adalleoz, Kysalrih, Cunzo, Ekkyhart, Kerhart, Ermanrih, et in manus illorum totam dictam rem meam per wadium posui, si ego Freido in ipsa infirmitate defunctus fuissem, ut ipsi perfecissent traditionem, quam ego ante dispositum vel cogitatum habui; hoc autem cum eis firmiter condixi et in illorum potestate indubitanter constitui. Hoc peractum praevalente infirmitate et die exitus animae illius adpropinquante defunctus est Freido presbiter ipsique supradicti aliquantum tempus detardaverunt hoc agere quod Freidoni presbitero promiserunt. Veniens enim Hadolt advocatus Freidoni presbiteri et narravit Hittoni episcopo omnia sicut actum erat. Ipseque episcopus veniens in concilium Engilharti comitis et interpellabat eos de ipsa ecclesia quam Freido domui sanctae Mariae tradidit per manus illorum. Ipsique confitentes verum esse venerunt ad Frigisinga et perfecerunt, sicut eis iniunxit Freido presbiter et confirmaverunt traditionem eius in altare sanctae Mariae in praesentia virorum quorum nomina Ratolf clericus Uuenilo. Hadurih. Adalperht. Perakis. Actum est haec die consule quod facit XIIII. kal. octubris anno primo Hludouuici imperatoris indictione VII. Ego Tagabertus diaconus scripsi iussione Hittonis episcopi