Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 325

Die Nonne Soanpurc schenkt ihren Besitz zu „Tisinhusir“.
Datierung: 814 09 18

TRADITIO SOANPURC AD TISINHUSIR.

Dum in dei nomine ego Soanpurc deo consecrata ancilla cogitante vel tractante de anima mea seu de redemptione aeterna trado propriam hereditatem meam in loco Tisinhusir ad domum sanctae Mariae semper virginis ad locum Frigisinga, hoc est territorium cum aedificiis mancipiis vel omnia quicquid in eodem loco ad me legibus pertinere hodierno die videbantur, excepto iurnales octo et unus locus quod houastat media et una mancipia quale mihi convenit; aliud enim quodcunque de propria habeo totum ex integro trado et condonabo pariter cum advocato meo Hato nomine pro me ipsam et pro filium meum Alprih et pro maritum meum Haduni eo modo, ut sine ulla contradictione stabilis ad domum sanctae Mariae in perpetuum permaneat Actum est haec die consule quod facit XIIII. kal. octob anno primo Hludouuici imperatoris indictione VII. Haec sunt testes Kaganhart. Sindeo. Rihpald. Kundhart. Hato. Emicho. Uualho. Sigideo. Reginpald. Nothart. Arahad. Eparhart. Liutprant. Ampricho. Deotpald. Uuaninc. Hiltiprant. Ego Tagabertus indignus diaconus hanc cartulam scripsi iussione Hittonis episcopi