Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 323

Der Priester Eio erneuert die Schenkung seines Vaters Poapo zu Holzen an der Attel.
Datierung: 814 09 18

TRADITIO EIONI PRESBITERI AD HOLZE.

Dum et omnibus non habetur incognitum qualiter vir venerabilis Eio presbiter renovavit traditionem patris sui Poaponi in loco nuncupate ad Holze, hoc est ecclesiam cum domo seu quicquid ad ipsam ecclesiam vel ipsam domum pertinere videbatur, totum ex integro condonavit et firmiter tradidit ad domum sanctae Mariae semper virginis seu sancti Corbiniani confessoris Christi tam in territoriis quam etiam mancipiis mansos vestitos duos silvis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus mobile et inmobile seu omnia quae ad hunc iam dictum domum pertinere legibus videbantur. Eo modo hanc traditionem fecit veniens ipse Eio presbiter et Alphart frater eius ad domnum Hittonem episcopum petentes, ut ipse episcopus suos missos cum illis transmitteret, ut viderent territorium vel silvam seu terminum huius marcha, ut viderent antequam tradidisset, quod tradere dispositum habuit. Conplacuit hoc domno episcopo, transmisit cum illis Liutpaldum comitem et Oadalpaldum decanum, Kernandum, Regipertum, Tagabertum scribam, ut haec vidissent quod eis ostenderetur. Ita et fecerunt, et circumduxit eos Eio et Alphart frater eius et ostenderunt eis omnia loca ad hanc ecclesiam pertinentia. Et dixit Eio: „Haec omnia pater meus tradidit et ego volo renovare et tradere domui sanctae Mariae." Ipsique iam dicti nuntiaverunt per omnia domno episcopo, quod ibidem viderunt terminum et marcham vel silvam circa ipsam ecclesiam adiacentem. Tunc veniens Eio et Alphart frater eius et tradiderunt ad altare sanctae Mariae omnia, quae ante missis domni episcopi ostenderunt in praesentia Hittonis episcopi seu cunctae familie illius. Haec autem sunt testes per aures tracti Liutpald comes. Mezzi comes. Kaganhart. Engilhart. Sindeo. Cundheri. Alphart. Nothart. Deotrih. Tuto. Liutprant. Deotpald. Rihpald. Pernolf. Hitto. Reginperht. Einhart. Tozzi. Emicho. Ratolt. Hiltiprant. Reginpald. Arahad. Alpheri. Kartheri. Hato. Actum est haec die consule quod facit XIIII. kal. octob anno primo Hludouuici imperatoris indictione VII. Ego indignus Tagabertus diaconus scripsi iussione Hittonis episcopi