Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 322

Osuni übergibt seinen Besitz zu „Prochintal“ an der Moosach.
Datierung: 814 09 08

TRADITIO QUAM FECIT OSUNI AD MOSAHUN.

In nomine dei salvatoris nostri Ego itaque Osuni cogitans de dei timore vel aeterna bona retributione seu pro remedium animae nepotis mei Alprih, ut in aliquantulo veniam apud pio domino in perpetuum merear accipere, ob hoc donamus in amore domini nostri Jesu Christi ad monasterio sancti Corbiniani in castro sito Frigisinensis, ubi pretiosus domnus et sanctus Corbinianus in corpore requiescit vel ibidem his temporibus praeest venerabilis Hitto episcopus cum turma plurima servorum dei ad laudes Christi canendas adunata, donatumque per hanc epistolam donationis volumus esse atque de iure nostro in iure et potestate ipsius monasterii supradicti quicquid me obvenit de parte genitoris mei proprie hereditatis tradimus atque transfundimus, hoc est ad Mosahun in loco nuncupante Prochintal quantumcunque in ipsa loco supradicto, quod nostra praesens possessio fuit vel dominatio, in vestra vel ipsius monasterii sancti Corbiniani tradimus in ea vero ratione, ut ipsam rem cum omni integritate vel soliditate ad se pertinente aspiciente vel rediente possidere debeatis et facta nostra in perpetuum stabilis debeat permanere Et hoc cum testium munitione firmamus, quorum nomina haec sunt Kaganhart testis. Reginperht. Nothart. Uualho. Heriperht. Hato. Osuni. Isker. Uuillipato. Engilperht. Adalperht. Hiltiprant. Tagaperht. Actum est haec anno primo gloriosissimi imperatoris Hludouuici in VI. id. septemb. indictione VI