Die Priester Deotpald und Deotpato übergeben ihren Besitz zu Holzhausen.
Datierung: 814 04 02
Ausstellungsort: (Freising)
De traditione quam fecerunt duo fratres ipsique et in ordinatione sacerdocii consistentes quorum nomina Deotpald presbiter et Deotpato presbiter. Tradiderunt enim domui sanctae Mariae ad Frigisingas quicquid de propria hereditate habuerunt in loco Holzhusir, totum ex integro nihil enim praetermittentes, sed omnia quod ibidem se habituros visum fuerat, communi manu firma traditione ad iam dictum domum sanctae Mariae pariter condonaverunt ea ratione, ut liceat eos hoc ipsud habere usque ad finem vitae illorum post obitum vero illorum ad iam dictum domum sine ulla contradictione firma traditione permaneat Haec autem sunt testes Hrodolt. Kaganhart. Kerhart. Freaso. Pernker. Sigihart. Cundperht. Ambricho. Toto. Actum est haec in praesentia Hittonis episcopi die consule quod facit IIII. non. apr anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti XIIII. indictione IIII. Ego quidem Tagiperhtus indignus diaconus hanc cartulam scripsi iussione Hittonis episcopi