Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 317

Der Priester Oadalscalch lässt die Kirche zu Degerndorf, die er dem Bischof Atto übergeben, seinem Neffen Cundheri verleihen.
Datierung: 814 06 09

TRADITIO OADALSCALCHI AD TEGARDORF PRESBITERI.

Constat enim multis in episcopio sanctae Mariae manentibus qualiter quidam presbiter Oadalscalch nomine propriam ecclesiam in loco Tegardorf tradidit ad domum sanctae Mariae in manus domni Attonis episcopi cum omnibus rebus huius ecclesiae. Defuncto vero Attone episcopo veniens ipse Oadalscalh presbiter ad domnum Hittonem episcopum nuntians ei omnia, qualiter cum Attone condictum vel placitum habuit factum, ut iam dictam ecclesiam domui sanctae Mariae traditam habuit et cum veraces testibus huic domo firmiter confirmatam. Nunc vero convenit mihi simul cum fratre meo nomine Deotto pariterque et filio illius nepote meo Cundheri nomine, ut ipsam ecclesiam cum omni integritate cum consilio Hittonis episcopi iam dicto Cundhario nepote meo in beneficio de domo episcopali praestari fecissem. Audiens hoc venerabilis vir Hitto episcopus consensit consilio nostro eo modo, ut supradictus nepus meus Cundheri propriam hereditatis suae partem domui sanctae Mariae tradidisset. Ita et fecerunt. Accessit Deotto pariter cum filio eins Cundherio, commune manu tradiderunt partem Cundharii ad domum sancte Mariae ea ratione, ut liceat eum ambas res habere suprascriptas ad vitam suam. Si vero Oadalscalch supervixerit Cundharium aut Cundharius superstis Oadalscalcho exstiterit, ipse habeat iam dictam utrorumque hereditatem usque dum vivit; post obitum vero illorum ad domum sanctae Mariae redire hanc rem nullus contradicere valeat. Haec autem sunt testes utrisque partibus: Emicho. Reginpald. Uuillipato. Uuituchi. Hiltiprant. Engilrih. Rihperht. Reginhoh. Hartbertus clericus. Eparhart clericus. Actum est haec in V. id. iun. anno primo gloriosissimi Hludouuici imperatoris indictione VI. Ego Tagibertus indignus diaconus scripsi iussione Hittonis episcopi.