Cotabert übergibt gegen ein Lehen zu Ottmarshart eine Kolonie und zwei Unfreie ebenda.
Datierung: 814 03 31
Ausstellungsort: Freising
Constat enim multis in episcopio sanctae Mariae manentibus, qualiter domnus Hitto episcopus Cotaberto quondam homine seu filio eius nomine Oadalker in beneficium praestavit de territorio in loco nuncupate Otmareshard, eo quod domnus Hitto episcopus filium Coteberti de fonte baptismatis elevavit Ipse vero iam dictus Coteperht econtra tradidit ad domum sanctae Mariae unam coloniam et II mancipia in eodem loco Ôtmareshard eo modo, ut ipse Coteperht et filius eius Oadalker ipsas iam dictas res ambas habere liceat usque ad vitam illorum post illorum obitum sine ulla contradictione ad domum sanctae Mariae ambas nominatas res redire nullus contradicere valeat Haec autem sunt testes per aures tracti Alhmunt. Einhart. Kartheri. Heriperht. Reginpald. Uuillipato. Reginhoh. Tiso. Ratolt. Selprih. Poapo. Alius Poapo. Kerhoe. Fecit hoc domnus Hitto episcopus in loco Frigisinga in praesentia cunctae familiae sanctae Mariae De multis paucos nominamus, qui praesentes fuerunt Uuago capellanus. Rupo diaconus. Anno diaconus. Emicho diaconus. Oadalpald presbiter et monahus. Unroh presbiter. Actum est haec in pridie kal. apr anno primo domni Hludouuici imperatoris indictione VI. Ego Tagibertus indignus diaconus scribsi iussione Hittonis episcopi