Paldachar schenkt seinen Besitz zu Ismanning.
Datierung: 814 02 05
Ausstellungsort: Freising
Dum et omnibus non habetur incognitum qualiter Paldachar cum uxore sua propriam hereditatem illorum in loco Isamanninga commune manu tradiderunt ad domum sanctae Mariae semper virginis seu sancti Corbiniani confessoris Christi, hoc est curtem cum domo seu utensilia curtis territorium vero iurnales XVIIII de pratis autem duodecim worpa mancipias III armentas III oves VI eandemque rem suprascriptam pro redemptionem animarum nostrarumad iam dictum domum sanctae Mariae in castro Frigisinga situm tradimus atque firmiter condonamus donatumque in perpetuum esse volumus eo modo, ut hoc ipsud nobis liceat habere usque dum vivimus post obitum vero nostrum nullus frater nec propinquus neque ulla persona contradicat sed ad domum sanctae Mariae permaneat Haec autem sunt testes per aures tracti Liutpald comes. Pernolf. Cundhart. Heriperht. Hisker. Ekcolf. Egolf. Hiltiprant. Haholf. Chuniperht. Erchanperht. Huasmót. Uuolfunc. Actum est haec in praesentia domni Hittonis episcopi in beatae Mariae basilica in loco Frigisingas die consule quod facit non. febr anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti XIIII. indictione VI. Ego quidem Tagibertus diaconus scripsi iussione Hittonis episcopi