Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 313

Graf Orendil schenkt seinen Besitz zu Schammach.
Datierung: 814 01 15

TRADITIO ORENDIL COMITIS AD SCAMAHA.

Dum in dei nomine ego Orendil comes cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam delictorum meorum accipere merear trado propriam adquisitionem meam in loco qui dicitur Scammaha pro redemptionem animae meae vel parentum meorum ad domum sanctae Mariae semper virginis seu sancti Corbiniani confessoris Christi ad Frigisingas eo modo, ut liceat mihi hoc ipsud habere usque dum vivo; post obitum vero meum cum omni integritate quicquid me in eodem loco habere visum est ad domum sanctae Mariae permanere nullus contradicere valeat Si autem aliquis de filiis meis dignus fuerit, ut ad ministerium comitis pervenerit, hoc volo atque constituo, ut iam dictam rem cum consilio episcopi in beneficium accipiat ea ratione, ut decem soledos de argento ad censum domui sanctae Mariae exinde reddat Haec autem sunt testes per aures tracti Inprimis Hroadperht. Oadalperht. Utti. Drasamunt. Toato. Jacob. Rihhart. Anulo clericus. Eparmunt clericus. Undeo clericus. Meginhart clericus. Hantuni. Alpker. Actum est haec in XVIII. kal. feb anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti XIIII. indictione VI. Ego Tagibertus indignus diaconus hanc cartulam scripsi iussione domni Hittonis episcopi