Der Priester Andreas schenkt seinen Besitz zu „Pergum“.
Datierung: 814 01 15
Ausstellungsort: Freising
Dum in dei nomine ego Andreas presbiter cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam delictorum meorum accipere merear trado propriam hereditatem meam seu adquisitionem in loco ad Pergum ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas pro redemptionem anime meae vel parentum meorum eo modo, ut post obitum meum et nepotis mei nomine Arnolt firma traditione ad supradicto domo permaneat sine ulla contradictione Haec autem sunt testes Camanolf. Lantfrid. Isanrih. Cundhart. Rihlant. Starcholf. Pernhart. Engilrih. Arahad. Emicho. Hiltiprant. Uuillapato. Lanthart. Reginhoh. Cundpald. Hraspod. Actum est haec in basilica beatae Mariae ad Frigisingas in praesentia domni Hittonis episcopi die IIII. id. ian anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti XIIII. indictione VI. Ego Tagabertus indignus diaconus hanc cartulam scripsi iussione Hittonis episcopi