Der Priester Starcholf und Diakon Hatto übergeben ihren Besitz an vier genannten Orten.
Datierung: 814 01 08
Notitia de traditione quam fecerunt Starcholf presbiter et Hatto diaconus in locis nominatis ad Perke Phumare Haradhusun ad Prunnun habuerunt totum ex integro tradiderunt domui sanctae Mariae ad Frigisingas in manus Hittonis episcopi excepto agros VI et duo carrada de pratis. Ea vero ratione hanc traditionem fecerunt, ut liceat eos eandem rem in beneficium episcopi habere usque dum vivunt, post obitum vero illorum sine ulla contradictione domui sanctae Mariae permaneat Haec autem sunt testes per aures tracti Uuago comes. Uuerinheri filius eius. Engilhart. Pernolf. Recho. Fruminc. Urolf. Heriperht. Hisker. Hiltiperht. Adalger. Kernand. Engilrih. Uuillipato. Haec nomina mancipiorum, quos ipsi tradiderunt: Adalcoz. Madalolf. Poazolf. Oadalheri. Zeizo. Lantheri. Keruúat. Ratdrud. Suuanahilt. Actum est haec in VI. id. ian anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti XIIII. indictione V . Ego quidem Tagibertus indignus diaconus hanc cartulam scripsi iussione domni Hittonis episcopi