Der Laie Ratolt übergibt seinen Besitz zu Zorneding.
Datierung: 813 09 04
Ausstellungsort: Freising
In nomine summi et excelsi dei omnipotentis Omnibus fidelibus atque deo servientibus viris notum sit quomodo ego Ratolt cogitavi pro remedio anime meae et parentum meorum propterea tradidi in altarem sanctae Mariae ad Frigisingas ubi sanctus Corbinianus corporaliter requiescit totam rem meam quam habui in loco quae dicitur Zornkeltinga terris cultis et incultis pratis pascuis silvis aquis et nihil extramisi praeter III agros et dimidium et eam rem firmavi quam pater meus antea tradidit. Et isti sunt testes per aures tracti qui hoc viderunt et audierunt Sigiuuart. Cundperht. Kerperht. Engilperen. Einhart. Ekkiheri. Uuito. Hunolt. Nendilo. Ermperht. Ellanhart. Hrodperht. Hoc factum est in supradicto loco ad Frigisingas in II. non. septembr anno incarnationis domini DCCCXIII. indictione V.