Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 307

Der Kleriker Uualdperht übergibt seinen Besitz zu Steinhart.
Datierung: 813 08 09
Ausstellungsort: Isen

TRADITIO UUALDBERTI CLERICI AD STEINHARD.

Notitia de traditione quam fecit Uualdperht in manus Hittoni episcopi. Tradidit alodem suum quod ad se pertinere videbatur totum ex integro, nihil omnino praetermittens nisi unam coloniam, sed stabiliter tradidit in manus Hittoni episcopi et ad domo sanctae dei genetricis, hoc est terris cultis et incultis pratis silvis aquis aquarum vel decursibus, cum mancipiis et omnibus utensiliis quae habere cerneretur, evis temporibus post obitum suum ad praefata sancta dei ecclesia firmiter munivit cum testium subnexione quorum nomina subter inseruntur Pern presbiter et monachus. Meginperht presbiter et monachus. Fritilo presbiter. Liutheri presbiter. Ratolf presbiter. Oadalman diaconus. Oato clericus. Helmuni clericus. Uuolfperht clericus. Podalunc clericus. Hec sunt testes per aures tracti Rumolt. Hunmár. Liutprant. Hatto. Engilrih. Factum est hæc traditio ad monasterio nominato Isana V. id. aug. luna VIII. indictione V