a) Podalunc und Reginhart übergeben ihren Besitz zu Maxlrain und Högling. b) Hrodmunt schenkt Grund zu Oexing.
Datierung: 813 09 28
a) De traditione quam fecerunt Podalunc et Reginhart ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas. Tradiderunt enim in duobus locis quorum nomina Mahsminreini et Hegilinga. Quicquid enim in his duobus locis habuerunt totum ex integro tradiderunt domui sanctae Mariae. Haec autem sunt testes per aures tracti: Rumolt. Liutprant. Rihpald. Ampricho. Cotafrid. Hrodmunt. Adalperht. Plidker. Sigiperht. Pammo. Actum est haec in praesentia Hittoni episcopi et Johanni archipresbiteri et Heriberti archipresbiteri, die consule quod facit IIII. kal. octob. anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti XIIII. indictione VI.
b) Eodem die Hrodmunt tradidit ad Ehsingas unum locum bene aptum ad curtem circumcingendum et domum aedificandum et pratas bonas adiacentes ad hunc domum. Haec sunt testes: Plidker. Adalperht. Rumolt. Ego Tagibertus hanc cartulam scripsi iussione Hittonis episcopi.