Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 306

Hahmunt übergibt eine Kirche zu Berg
Datierung: 813 01 20

TRADITIO HAHMUNTI AD PERGE.

Notitia de traditione quam fecit Hahmunt ad domum sanctae Mariae. Tradidit enim in loco nominato ad Perge quicquid ibidem proprii alodis habere videbatur tam in mancipiis quam in territoriis temporibus Attonis episcopi. In ipso quoque loco construxit oratorium cum licentia Attonis episcopi. Post obitum vero Attonis episcopi successit Hitto post Attonem in sedem, ipse vero veniens et eandem ecclesiam dedicavit, et praefatus Hahmunt renovavit traditionem suam cum altare et ecclesia omnique territorio tradidit in manus Hittonis episcopi, matre quoque illius nomine Ellanpirc manu propria inponente et traditionem simul confirmantes, ut pro redemptione animarum ipsorum firma et stabilis in perpetuum ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas post obitum illorum haec traditio permaneat Haec sunt testes Rumolt. Liupato. Toto. Meginrat. Hunker. Uueiko. Oadalker. Papo. Fridheri. Hrodmunt. Uuaninc. Uualho. Crimhart. Anthad. Crimuni. Reginpald. Drudolt. Haholf. Einhart. Jacob. Fridurih. Liutprant. Facta est haec traditio XIII. kal. febr anno regni domni Karoli regis et imperii eius XIII. indictione VI.