Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 305

Der Priester Cundhart übergibt eine Kirche zu Pliening, und sein Neffe Liuthram seinen Besitz.
Datierung: 813 01 19

TRADITIO CUNDHARTI PRESBITERI AD PLEONINGAS ET LIUTHRAMMI.

In dei nomine Ego quidem Cundhart presbiter adquisivi territorium iuxta Pleoningas in quo ecclesiam cum licentia episcopi construxi et Hittonem episcopum ibidem invitavi ad consecrationem huius ecclesiae ibique coram cuncto populo ego Cundhart ipsam ecclesiam tradidi in manus Hittonis episcopi cum cuncta adquisitione mea, ut post obitum meum ad domum sanctae Mariae firmiter permaneat Hoc peractum accessit Liuthram nepus Cundharti et tradidit propriam hereditatem suam in manus Hittonis episcopi, quicquid in suam partem contra fratres suos in propriam partem ei venit, nihil enim praetermisit, sed totum ex integro tradidit domui sanctae Mariae ad Frigisingas eo modo, ut liceat eum hoc ipsud habere quod tradidit usque ad finem vitae suae in beneficium domui sanctae Mariae, post obitum vero illius sine ulla contradictione ad domum sanctae Mariae permaneat Haec sunt testes Adalker. Tuto. Meginfrid. Paugolf. Rantuuic. Chuniperht. Alprat. Uuillipald. Pegiri. Ermperht. Ratolt. Rihhelm. Deothram. Huno. Actum est haec in idus ian indictione V. anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti XIII. Ego quidem Tagabertus indignus diaconus conscripsi iussione Hittonis episcopi