Hiltimeri schenkt ihren Besitz zu Ober(Unter)zeitlbach.
Datierung: 812 06 26
Ausstellungsort: Freising
Dum in dei nomine ego Hiltimeri cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quautitate apud pio domino veniam delictorum meorum merear accipere et apud beatissimam semper virginem Mariam intercessionem seu refrigerium animae meae illius meritis apud pium dominum inveniar idcirco ego Hiltimeri tradidi propriam hereditatem meam ad ipsam beatissimam Mariam seu ad sanctum Corbinianum confessorem Christi ad sedem Frikisingas ubi defensionem habere desiderem, quia caput meum in illorum protectionem ad clausuram collocavi, sed invidia, ut credo aliquorum expulit me; sed magis peccatis meis exigentibus factum esse credere volo. His peractis et secundum dispensationem dei vel voluntatem impletis quod prius graviter animus meus ferebat nunc libenter superato animo in amore dei expulsionem meam libenter sustineo et in amore sanctae Mariae parvam hereditatem meam quam habeo ad Zidalpach, quod iuste mihi ex parentorum propinquitate in propriam hereditatis partem mihi pervenit, hoc sunt IIII partes: primo enim partem patris et matris meae quorum nomina Helzuni et Oadalhilt, deinde fratris mei Siluestri, novissima ego misera heredis relicta sum. Propterea ego pro nobis omnibus et pro animarum nostrarum redemptionem haec omnia supranominata trado atque firmiter condonabo ad domum sancte Mariae semper virginis, ut ibidem stabiliter et perpetualiter nullo contradicente permaneat Haec autem sunt testes Oadalker. Cundhart. Situli. Toto. Kernand. Haholf. Toato. Emicho. Deotheri. Angilhart. Hartperht clericus. Iisanhart clericus. Actum est haec ad Frigisingas ante altare sanctae Mariae in praesentia domni Hittonis episcopi seu familia illius die consule quod facit VI. kal. octob anno gloriosissimi imperatori Karoli augusti XII. indictione V. Ego quidem Tagabertus indignus diaconus cartulam scripsi iussione Hittonis episcopi