Deotcoz übergibt ein Drittel von dem Gut seines † Bruders Folmot zu Reichertshausen.
Datierung: 812 06 12
Ausstellungsort: Freising
De traditione quam fecit Deotcoz ad Richareshusum. Tradidit enim ad domum sanctae Mariae territorium Folmoti fratris sui eo quod ipse Folmot defunctus est, tertiam partem territorii Folmoti fratris sui propterea quod iam dictus Folmot adhuc vivens ipsum territorium tradidit in manus fratris sui, ut ipse iam dictum territorium tradidisset ad domum sanctae Mariae semper virginis pro redemptionem animae suaeHoc peractum iterum accessit iam dictus Deotcoz et tradidit de sua hereditate tertiam partem in omnibus quicquid de propria hereditate in supradicto loco ad Richareshusum habuit eo modo, ut ambas partes habere licuisset ad dies suos; post obitum vero illius firmiter cum omni integritate ad domum sanctae Mariae sine ulla contradictione permaneat Haec autem sunt testes Kaganhart. Reginperht. Uuillipato. Nothart. Hiltiprant. Engilperht. Toato. Hericco. Heimo. Actum est haec in loco Frigisinga in praesentia Hittonis episcopi anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti XI. indictione III. sub die consule quod facit pridie id. iunii Ego quidem Tagabertus indignus diaconus scripsi iussione Hittonis episcopi