Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 298

Bischof Atto und der Edle Rifuin tauschen Besitz zu Kirch(Breit)ötting, Burgrain und Buch am Buachrain
Datierung: 811 05 24

DE CONCAMBIO ATTONIS EPISCOPI SEU RIFUUINI.

Notitia de concambio quod fecit domnus Atto episcopus una cum consensu et consilio ecclesiasticorum suorum vel aliorum fidelium de rebus sanctae Mariae pertinentibus ad Frigisingas diocesem quodque factum est cum Rifuino quidam nobili et ex utrisque partibus ita utilis et conveniens esse videbatur Habuitque domnus Atto episcopus ex rebus sanctae Mariae in pago qui dicitur Uuestargauui super fluvio qui dicitur Semita de villa nuncupata Aotingas duas partes et tertiam partem habuit Rifuinus in proprietate ex condonato parentum suorum habuitque in alio loco qui dicitur Purgreini iuxta monasterium qui dicitur Isna ad eundem episcopium pertinentem Erat enim utrisque conveniens et commodum istum concambium fieri deditque Rifuinus haec praedicta propria sua cum locis et domibus curtiferis et pomariis agris pratis terra culta et inculta de silva et de parte seu de locis molinarum quantumque ibidem habuit in praedictis locis in proprium deo et sanctae Mariae in perpetuam possessionem eo tenore, ut si domni nostri imperatoris esset voluntas hoc ex utrisque partibus ita suo confirmare praecepto, ut econtra dedisset ei domnus Atto episcopus aliud tantum valente ex rebus sanctae Mariae sibi in perpetuum hereditatem filiisque et posteris eius aequali mensura atque adpretiata sicut et Atto episcopus fecit in supradictum tenorem. Et dedit ei ad locum dictum Puoh aequale mensura aequalique pretio quod Cotehelm quidam nobilis dedit ad Frigisingas deo et sanctae Mariae. Et hoc concambium istis praesentibus usque ad iussionem domni nostri confirmantibus et consentientibus ita factum est: Reginperht abbas et Sigimoat iunior eius. Meginhard abbas. Uuago clericus. Hildolf clericus. Johannis archipresbiter. Heriperht archipresbiter. Hitto diaconus. Altman diaconus. Anno diaconus et alii multi presbiteri sive diaconi sive alii clerici. Suuidker comis. Liutpald comis. Reginperht. Lantfrid. Kaganhart. Ellanperht iudex et alii quam plures. Et isti sunt testes ex utrisque partibus inde per aurem tracti Job comis. Tato. Hroadperht. Meginhart. Priso. Liutprant. Rihpald. Isunc. Kaganhart. Ascoz. Lantfrid. Amo. Mezzi. Tuto. Rihheri. Drudolt. Krámán. Húnker. Aaron. Eparheri. Uuolfhart. Plidker. Aotker. Actum anno quadragesimo tertio domni Karoli et imperii eius XI. indictione IIII. die VIllI. kal. iun